

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 27: Versus 26
Tunc dimisit illis Barabbam.Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor, dimissus est populo Judaeorum.[ISID.]Diabolus qui jam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo Judaei pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi.Jesum vero flagellatum.Ideo credendus est Pilatus Jesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut satiati poenis ejus et opprobriis, Judaei ejus mortem ultra non sitirent.Jesum vero.Serviens Romanis legibus, quae crucifigendos prius jubent flagellari.